- ANIMAL
- ANIMALut Graece ζῶον, ita Hebr. chaia, ratione vitoe dicitur: non quod vita sit animalis propria, sed quia illud solum sentit, appetit et movetur. Unde ἔμψυκον animatur Graecis, saepe idem quod Animal quô sensu Pychagoras τῶ ἐμψύχων ἀπηγόρευεν ἅπτεςθαι, animata degustare prohibuit. Cuius dogmatis apud Comicos frequens mentio, Antiphanes in Coryco, apud Athenaeum l. 4.Πρῶνον μὲν ὥσπρ Πυ1αγο ρίζων, ἐςθίειἜμψυχον οὐδὲν.Primum quidem, ut Pythagorae sectator, editAnimalium nihil.Alexis apud Eund. l. 9. in Aithide,Ο῾ πρῶεος εἰπὼν ὅ???ι σοφιςτὴς οὐδὲ εἷςἘυψυχον ἐςθίει, σοφός τις ἦν.Ἔγὼ γὰρ ἥκω ἀγοράσας οὐδέ ἕνἜμψυχον. ἰχθῦς ίπριαμην τεθνηκότας. Qui primus dixit Philosophum neminemAnimatum quidquam comedere, sapiens quidem fuit.Ego etiam venio mercatus animatum nihil,Emi enim pisces mortuos etc.Est autem aliud λογικὸν, aliud ἀλογον, 2 Petri c. 2. v. 12. quorum hoc, brutum scil. Hebraei dividunt in 4. summa genera. Animal quadrupes; avem; reptile; et Piscem: quae, ut alias notas δ ακρίτικάς omittam, motus praecipue distinguit. Graditur enim quadrupes, avis volat, reptile serpit, natat piscis. Graeci vero, a reptilibus tam quadrapeda, quamlibet parva, quam insecta (ab Hebraeis sub Reptilium nomine comprehensa) distinguunt; Quos sequutus Bochart. illustre suum Opus de Animalibus S. Scrpturae, seu Hierozoicum, in duas partes divisit: quarum prior, 4. libris comprehensa, post Animalia in genere, de quadrupedibus domesticis et feris; item de oviparis, ut sunt lacertoe et testudines, agit; posterior sex libris, Aves mundas, immundas ex lege Dei, serpentes, insecta, aquatica et fabulosa animalia, persequitur. His omnibus Adamus nomen cuique convenien imposuisse legitur, Gen. c. 2. v. 19, 20. quae proni ad eum adducta fuêre, solis mere aquaticis, utpote in diverso elemento agentibus, exceptis. Namque et amphibia, ut ranae, sibri, phocae, crocodili, hippopotami, ex aquis excedere poterant, uttam sollenni concilio intereslent. E singulis autem speciebus bina solum huc convenisie verosimile est, quomodo postmodum in arcam Noae, ut confusio vitaretur: nec sine Deo factum, quod tam hic, quam in Arca, lupus cum ove, canis cum lepore, felis cum mure, accipiter cum columba, simul pacate degebant; Creatore illorum rabiem et horum trcpidationem et fugam ad tempus reprimente, ne intempestivis tam diversae naturae animalium dissidiis conventus turbatetur. Quô modô autem Animalius tam multae species in unum locum deductae sint; An ventis impellentibus, ut in Deserto coturnices? An per Angelos, ut cum Philippus Azotum transvectus fuit? Aur areanô Dei impulsu, ut in Aegyptum ranae et cynomyia? etc. nihil opus est quaerere. Namque etiamnum ciconiae et grues ex Boreali plaga in Aegyptum et Aechiopiam certâ anni tempettate volant et post aliquot menses revolant, unde disceslerant: Haleces quoque et thynni quotannis ingenti turbâ sedes mutant et in alias sedes transeunt. Nempe idem Deus, qui hanc iis naturam indidit, reliquis etiam animalibus id facile inspirare potest, ut, cum res ita postulat, in certum confluant locum, tamquam si voce praeconis citata ac convocata essent. Aliquid simile attentavit Regum maximus Alexander, qui naturae animalium pernoscendae cupidus, de iis commentationem Aristoteli delegavit, octingentis talentis, i. e. ex Budaei supputatione, aureorum nostri temporsi 480000. per Graeciam Asiamque hanc in rem impensis. Quod iam manimo habuiste patrem Alexandri Philippum, et πλοῦ ον ἀνενδεῆ, immensas opes, ad id exsequendum de suo liberalissime suppeditâsse, in Aeliani Variis legas, l. 4. c. 19. Sed quidquid uterque egerit, tamen Aristotelem multa Animalia latuêre, de quibus in eximio opere ne γρῦ quidem habet: multa etiam, ex auditu solum, cognita habuit. Unde scias, quantô hominibus sit potentior Deus, qui uno momentô exsequitur, quod per plures annos, tantis sumptibus et tot adiutorum operâ, praestare nequiverunt duo Reges potentissimi. Ita igitur Animalium conventus habitus est, qualis deinceps nullus alius, praeterquam in Arca Noae, ad quam pariter convenerunt, sed longe diversade causa. Namque, ut alia omittam, in prima brutorum hac convocatione id praecipuum fuit, quod eorum adhominem concursus statim a creatione, fuit volutariae subiectionis professio, quasi se domino suo sisterent et in eius se reciperent clientelam. Hinc in servitutis notam omnibus illis Adam nomina imposuit, nempe ut domini servis selent, quemadmodum Iosephi a Pharaone, Denielis et Sociorum a Nebucadnezare, Eliakimi a Necone, nomina mutata esle, ut ex novis nominibus se novis subesse dominis discerent, legimus, Gen. c. 41. v. 45. Danielis c. 1. v. 7. et 2 Paralip. c. 36. v. 4. Qua de re, ut et aliis huc pertinentibus, vide praefatum Bochartum Hieroz. Part. prior. l. 1. c. 9. uti de omnis generis Animalium receptaculis carceribusque hic passim, inprimis infrâ voce Vivaria; it. Zotheca: de consecratione et cultu, voce Consecr atio, it. Zoolatria; de more vero Aninialium figuras vestibus intexendi hîc passim vocibus Bellnata, Peristromata, Phrygiones: in corporibus pingendi, voce Picti. Apud Graecos voce Ζῶον, it. Ἄλογον, absolute equum plerumque indigitari, dicemus infra, voce Volutabrum: uti apud Latinos recentiores Animal, equus aut iumentum notat, l. 9. Cod. Theodos. de Re milit. apud Paul. Diaconum in Heraclio, Aimoinum de Miracul. S. Benedicti l. 3. c. 6. Gaufridum de Vita S. Bernardi c. 2. num. 4. Alios. Hinc Animalia publici cursus, pro equis ad cursum publicum destinatis, l. 8. Cod. Theod. de cursu publ. quae etiam Animalia publica dicuntur, in l. 2. 10. 53. 60. Cod. cod. At Animal de hoste, in Charta Remundi de Canavellis Domicelli in Comit. Ruscinon. A. C. 1298. alibique idem est, quod Animal mulinum, Anastasio in Histor. Eccl. ann. 9. Copronymi, et ζῶον μουλικὸν: mulus nempe vel mula, uti explicat alia Charta Berengeri de Canavellis filii Remundi A. C. 1308. apud-Car. du Fresne in Glossar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.